Virgen Del Pilar Misal

Die 12 Octobris IN COMMEMORATIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS DE COLUMNA I classis Antiphona ad Introitum Exod. 13, 22 olumn

Views 78 Downloads 1 File size 33KB

Report DMCA / Copyright

DOWNLOAD FILE

Recommend stories

Citation preview

Die 12 Octobris

IN COMMEMORATIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS DE COLUMNA I classis Antiphona ad Introitum Exod. 13, 22 olumnam ducem habemus quae numquam defuit per diem neque per noctem coram populo. Ps. 98, 6-7 Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos: in columna nubis loquebatur ad eos. ℣. Glória Patri.

C

Oratio mnipotens sempiterne sempiterne Deus, qui per gloriosissimam Filii Filii tui Matrem caeleste praesidium nobis mirabiliter praeparasti: concede propitius, ut quam peculiari titulo de Columna pia devotione veneramur, ejus perpetuo protegamur auxilio. auxilio. Per eumdem Dominum nostrum Iesum Christum, Filium Dei, qui qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

O

Léctio libri Sapientiae 24, 55-13. 13. go ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam. Ego Ego feci in caelis, ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram. Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis. Gyrum caeli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi: in fluctibus maris ambulavi, et in omni terra steti, et in omni populo et in

E

omni gente primatum habui: et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi: et in his omnibus requiem quaesivi, et in hereditate Domini morabor. Tunc praecepit et dixit mihi Creator omnium: et qui creavit me requievit in tabernaculo tabernaculo meo, et dixit mihi in Iacob inhabita, et in Israël hereditare, et in electis meis mitte radices.

Graduale. Ps. 26,6 ℣. In petra exaltavit me: et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. ℣.Ps. 39, 3. Statuit super petram pedes meos: et direxit gressus meus. Allelúia, alleluia.alleluia.- ℣. En ego stabo ibi coram te super petram. petram. Allelúia.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum secúndum Lucam Lucam Luc. 11, 2727-28. 28. n illo témpore: Loquente Jesu ad turbas, extollens docem quaedam mulier de turba, dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. At ille dixit: Quinimmo beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.



I

Credo

Antiphona ad Offertorium. Eccli., 45. 14.14.- Corona aurea super caput ejus, expressa signo sanctitatis et gloria honoris: opus virtutis, et desideria oculorum. Secreta eus, qui protegente Genitrice Filii tui, fidei lumen nobis splendescere fecisti; praesta, quaesumus: ejus meritis et praecibus, in eadem fide stabiles inveniamur, et in caritate ferventes. Per eumdem Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum qui tecum vivit vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus

D

Præfatio de Beatae Mariae Virgine: Et in festivitate

Antiphona ad Communio Communionem. nem. Is. 22, 16.16.- Excidisti in excelso memoriale diligenter, in petra tabernaculum tibi. Postcommunio aelestibus pasti deliciis, deliciis, te supplices deprecamur, Domine Deus noster; ut beatissimae Genitricis Filii tui titulo de Columna solemnitatem celebrantes, ipsa intercedente, ad gaudia aeterna feliciter pervenire valeamus. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen

C