8 La espada de Damocles.doc

LA ESPADA DE DAMOCLES Quondam vir stultus, cui Damocles nomen erat, in regiam Dionysii tyranni venit atque regiarum aedi

Views 176 Downloads 2 File size 67KB

Report DMCA / Copyright

DOWNLOAD FILE

Recommend stories

Citation preview

LA ESPADA DE DAMOCLES Quondam vir stultus, cui Damocles nomen erat, in regiam Dionysii tyranni venit atque regiarum aedium magnificentiam spectavit. Magna admiratione captus beatam tyranni vitam magnopere laudabat. Tunc Dyonisius tyrannus hominem stultum ad se vocavit atque ei dixit: Visne igitur, o Damocle, quando mea vita tibi grata est, fortunam meam temptare ac vitam beatam vivere? Damocles laetus annuit. Tyrannus hominem in aureo lecto collocavit. Deinde servi delecti omnia, quae Damocles cupiebat, diligenter ei praebebant: unguenta, odores, coronas. In mensa ante Damoclem epulas exquisitas ponebant. Damocles beatus erat. Sed in magno gaudio subito fulgentem gladium, de tecto pendentem atque capiti suo imminentem conspexit. Itaque, magno timore captus, nec pulchros servos, nec argentea vasa adspiciebat. Ne quidem cibos exquisitos tangere audebat. Tandem tyrannum rogavit ut abire liceret, quoniam iam non beatus erat. Etenim is, qui mortem perpetuo timet, nullo modo beatus esse potest. Notas: cui Damocles nomen erat: “que se llamaba Damocles”. Literalmente dice “para el cual el nombre era Damocles”, porque cui es dativo masculino singular del pronombre relativo qui, quae, quod. También se podría traducir “que tenía por nombre Damocles”; sería un ejemplo del llamado dativo posesivo (verbo sum + dativo = tener). se: Ac. del pronombre reflexivo. ei: Dat. masc. sing. del pronombre anafórico is, ea, id (él, éste, ése, aquél). Visne...?: “¿Quieres...?; –ne es una partícula enclítica interrogativa y vis 2ª pª del sing. del presente de indicativo del verbo volo (querer). tibi: Dat. sing. del pronombre personal de 2ª persona. omnia, quae...: “todas las cosas que...”, “todo lo que...”. El adjetivo omnis, -e está sustantivado; al traducir el neutro plural conviene acudir a “cosas” o bien traducirlo en singular. fulgentem... pendentem... imminentem: Participios de presente concertados con en el CD. ut abire liceret: “que le fuera permitido marcharse”; ut es una conjunción que introduce una subordinada sustantiva; abire es infinitivo de presente del verbo abeo; liceret es 3ª pª del singular del pret. imperf. de subjuntivo del verbo licet, licuit (2ª intr.). is, qui...: “aquél que...”; is es nom. masc. sing. del pronombre anafórico is, ea, id (él, éste, ése, aquél); qui es nom. masc. sing. del pronombre relativo qui, quae, quod. potest: 3ª pª del singular del presente de indicativo del verbo possum, potes, posse, potui, - (poder).